Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Naevia non una est: quid, vir inepte, furis?
  1. Coepit, Maxime, Pana quae solebat,
  2. Nunc ostendere Canium Tarentos.
  1. Vade salutatum pro me, liber: ire iuberis
  2. Ad Proculi nitidos, officiose, lares.
  3. Quaeris iter, dicam. Vicinum Castora canae
  4. Transibis Vestae virgineamque domum;
  5. Inde sacro veneranda petes Palatia clivo,
  6. Plurima qua summi fulget imago ducis.
  7. Nec te detineat miri radiata colossi
  8. Quae Rhodium moles vincere gaudet opus.
  9. Flecte vias hac qua madidi sunt tecta Lyaei
  10. Et Cybeles picto stat Corybante tholus.
  11. Protinus a laeva clari tibi fronte Penates
  12. Atriaque excelsae sunt adeunda domus.
  13. Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:
  14. Nulla magis toto ianua poste patet,
  15. Nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores.
  16. Si dicet 'Quare non tamen ipse venit?',
  17. Sic licet excuses 'Quia qualiacumque leguntur
  18. Ista, salutator scribere non potuit.'
  1. Laevia sex cyathis, septem Iustina bibatur,
  2. Quinque Lycas, Lyde quattuor, Ida tribus.
  3. Omnis ab infuso numeretur amica Falerno,
  4. Et quia nulla venit, tu mihi, Somne, veni.
  1. Nostris versibus esse te poetam,
  2. Fidentine, putas cupisque credi?
  3. Sic dentata sibi videtur Aegle
  4. Emptis ossibus Indicoque cornu;
  5. Sic quae nigrior est cadente moro,
  6. Cerussata sibi placet Lycoris.
  7. Hac et tu ratione qua poeta es,
  8. Calvus cum fueris, eris comatus.
  1. Nullus in urbe fuit tota qui tangere vellet
  2. Uxorem gratis, Caeciliane, tuam,
  3. Dum licuit: sed nunc positis custodibus ingens
  4. Turba fututorum est: ingeniosus homo es.
  1. Moechus erat: poteras tamen hoc tu, Paula, negare.
  2. Ecce vir est: numquid, Paula, negare potes?
  1. Dimidium donare Lino quam credere totum
  2. Qui mavolt, mavolt perdere dimidium.
  1. O mihi curarum pretium non vile mearum,
  2. Flacce, Antenorei spes et alumne laris,
  3. Pierios differ cantusque chorosque sororum;
  4. Aes dabit ex istis nulla puella tibi.
  5. Quid petis a Phoebo? nummos habet arca Minervae;
  6. Haec sapit, haec omnes fenerat una deos.
  7. Quid possunt hederae Bacchi dare? Pallados arbor
  8. Inclinat varias pondere nigra comas.
  9. Praeter aquas Helicon et serta lyrasque dearum
  10. Nil habet et magnum, sed perinane sophos.
  11. Quid tibi cum Cirrha? quid cum Permesside nuda?
  12. Romanum propius divitiusque forum est.