Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. 'Naevia lux' inquit 'Naevia lumen, have.'
  2. Haec legit et ridet demisso Naevia voltu.
  3. Naevia non una est: quid, vir inepte, furis?
  1. Coepit, Maxime, Pana quae solebat,
  2. Nunc ostendere Canium Tarentos.
  1. Vade salutatum pro me, liber: ire iuberis
  2. Ad Proculi nitidos, officiose, lares.
  3. Quaeris iter, dicam. Vicinum Castora canae
  4. Transibis Vestae virgineamque domum;
  5. Inde sacro veneranda petes Palatia clivo,
  6. Plurima qua summi fulget imago ducis.
  7. Nec te detineat miri radiata colossi
  8. Quae Rhodium moles vincere gaudet opus.
  9. Flecte vias hac qua madidi sunt tecta Lyaei
  10. Et Cybeles picto stat Corybante tholus.
  11. Protinus a laeva clari tibi fronte Penates
  12. Atriaque excelsae sunt adeunda domus.
  13. Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:
  14. Nulla magis toto ianua poste patet,
  15. Nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores.
  16. Si dicet 'Quare non tamen ipse venit?',
  17. Sic licet excuses 'Quia qualiacumque leguntur
  18. Ista, salutator scribere non potuit.'
  1. Laevia sex cyathis, septem Iustina bibatur,
  2. Quinque Lycas, Lyde quattuor, Ida tribus.
  3. Omnis ab infuso numeretur amica Falerno,
  4. Et quia nulla venit, tu mihi, Somne, veni.
  1. Nostris versibus esse te poetam,
  2. Fidentine, putas cupisque credi?
  3. Sic dentata sibi videtur Aegle
  4. Emptis ossibus Indicoque cornu;
  5. Sic quae nigrior est cadente moro,
  6. Cerussata sibi placet Lycoris.
  7. Hac et tu ratione qua poeta es,