Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Non sex paratur aut decem sophos nummis.
  2. Secreta quaere carmina et rudes curas,
  3. Quas novit unus scrinioque signatas
  4. Custodit ipse virginis pater chartae,
  5. Quae trita duro non inhorruit mento.
  6. Mutare dominum non potest liber notus.
  7. Sed pumicata fronte si quis est nondum
  8. Nec umbilicis cultus atque membrana,
  9. Mercare: tales habeo; nec sciet quisquam.
  10. Aliena quisquis recitat et petit famam,
  11. Non emere librum, sed silentium debet.
  1. 'Liber homo es nimium', dicis mihi, Ceryle, semper.
  2. In te qui dicit, Ceryle, liber homo est?
  1. Quidquid agit Rufus, nihil est nisi Naevia Rufo.
  2. Si gaudet, si flet, si tacet, hanc loquitur.