Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Redde Lupi nobis tenebrosaque balnea Grylli:
- Tam male cum cenem, cur bene, Flacce, laver?
- Intres ampla licet torvi lepus ora leonis,
- Esse tamen vacuo se leo dente putat.
- Quod ruet in tergum vel quos procumbet in armos,
- Alta iuvencorum volnera figet ubi?
- Quid frustra nemorum dominum regemque fatigas?
- Non nisi delecta pascitur ille fera.
- Verona docti syllabas amat vatis,
- Marone felix Mantua est,
- Censetur Aponi Livio suo tellus
- Stellaque nec Flacco minus,
- Apollodoro plaudit imbrifer Nilus,
- Nasone Paeligni sonant,
- Duosque Senecas unicumque Lucanum
- Facunda loquitur Corduba,
- Gaudent iocosae Canio suo Gades,
- Emerita Deciano meo:
- Te, Liciniane, gloriabitur nostra
- Nec me tacebit Bilbilis.
- Casta nec antiquis cedens Laevina Sabinis
- Et quamvis tetrico tristior ipsa viro
- Dum modo Lucrino, modo se permittit Averno,
- Et dum Baianis saepe fovetur aquis,
- Incidit in flammas: iuvenemque secuta relicto
- Coniuge Penelope venit, abi=t Helene.
- Ut recitem tibi nostra rogas epigrammata. Nolo.
- Non audire, Celer, sed recitare cupis.
- Bella es, novimus, et puella, verum est,
- Et dives, quis enim potest negare?
- Sed cum te nimium, Fabulla, laudas,
- Nec dives neque bella nec puella es.
- Cum dixi ficus, rides quasi barbara verba
- Et dici ficos, Laetiliane, iubes.
- Dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci,
- Dicemus ficos, Caeciliane, tuos.
- Erras, meorum fur avare librorum,
- Fieri poetam posse qui putas tanti,
- Scriptura quanti constet et tomus vilis:
- Non sex paratur aut decem sophos nummis.
- Secreta quaere carmina et rudes curas,
- Quas novit unus scrinioque signatas
- Custodit ipse virginis pater chartae,
- Quae trita duro non inhorruit mento.
- Mutare dominum non potest liber notus.
- Sed pumicata fronte si quis est nondum
- Nec umbilicis cultus atque membrana,
- Mercare: tales habeo; nec sciet quisquam.
- Aliena quisquis recitat et petit famam,
- Non emere librum, sed silentium debet.
- 'Liber homo es nimium', dicis mihi, Ceryle, semper.
- In te qui dicit, Ceryle, liber homo est?
- Quidquid agit Rufus, nihil est nisi Naevia Rufo.
- Si gaudet, si flet, si tacet, hanc loquitur.
- Cenat, propinat, poscit, negat, innuit: una est
- Naevia; si non sit Naevia, mutus erit.
- Scriberet hesterna patri cum luce salutem,
- 'Naevia lux' inquit 'Naevia lumen, have.'
- Haec legit et ridet demisso Naevia voltu.
- Naevia non una est: quid, vir inepte, furis?
- Coepit, Maxime, Pana quae solebat,
- Nunc ostendere Canium Tarentos.
- Vade salutatum pro me, liber: ire iuberis
- Ad Proculi nitidos, officiose, lares.
- Quaeris iter, dicam. Vicinum Castora canae
- Transibis Vestae virgineamque domum;
- Inde sacro veneranda petes Palatia clivo,
- Plurima qua summi fulget imago ducis.
- Nec te detineat miri radiata colossi