Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Hoc petit, esse sui nec magni ruris arator,
- Sordidaque in parvis otia rebus amat.
- Quisquam picta colit Spartani frigora saxi
- Et matutinum portat ineptus Have,
- Cui licet exuviis nemoris rurisque beato
- Ante focum plenas explicuisse plagas
- Et piscem tremula salientem ducere saeta
- Flavaque de rubro promere mella cado?
- Pinguis inaequales onerat cui vilica mensas
- Et sua non emptus praeparat ova cinis?
- Non amet hanc vitam quisquis me non amat, opto,
- Vivat et urbanis albus in officiis.
- Continuis vexata madet vindemia nimbis:
- Non potes, ut cupias, vendere, copo, merum.
- Qualem, Flacce, velim quaeris nolimve puellam?
- Nolo nimis facilem difficilemque nimis.
- Illud quod medium est atque inter utrumque probamus:
- Nec volo quod cruciat, nec volo quod satiat.
- Milia pro puero centum me mango poposcit:
- Risi ego, sed Phoebus protinus illa dedit.