Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Si quid, Fusce, vacas adhuc amari—
  2. Nam sunt hinc tibi, sunt et hinc amici—,
  3. Unum, si superest, locum rogamus,
  4. Nec me, quod tibi sim novus, recuses:
  5. Omnes hoc veteres tui fuerunt.
  6. Tu tantum inspice qui novus paratur
  7. An possit fieri vetus sodalis.
  1. Vota tui breviter si vis cognoscere Marci,
  2. Clarum militiae, Fronto, togaeque decus,
  3. Hoc petit, esse sui nec magni ruris arator,
  4. Sordidaque in parvis otia rebus amat.
  5. Quisquam picta colit Spartani frigora saxi
  6. Et matutinum portat ineptus Have,
  7. Cui licet exuviis nemoris rurisque beato
  8. Ante focum plenas explicuisse plagas
  9. Et piscem tremula salientem ducere saeta
  10. Flavaque de rubro promere mella cado?
  11. Pinguis inaequales onerat cui vilica mensas
  12. Et sua non emptus praeparat ova cinis?
  13. Non amet hanc vitam quisquis me non amat, opto,
  14. Vivat et urbanis albus in officiis.
  1. Continuis vexata madet vindemia nimbis:
  2. Non potes, ut cupias, vendere, copo, merum.
  1. Qualem, Flacce, velim quaeris nolimve puellam?
  2. Nolo nimis facilem difficilemque nimis.
  3. Illud quod medium est atque inter utrumque probamus:
  4. Nec volo quod cruciat, nec volo quod satiat.
  1. Milia pro puero centum me mango poposcit:
  2. Risi ego, sed Phoebus protinus illa dedit.
  3. Hoc dolet et queritur de me mea mentula secum
  4. Laudaturque meam Phoebus in invidiam.
  5. Sed sestertiolum donavit mentula Phoebo
  6. Bis decies: hoc da tu mihi, pluris emam.
  1. Dat Baiana mihi quadrantes sportula centum.
  2. Inter delicias quid facit ista fames?
  3. Redde Lupi nobis tenebrosaque balnea Grylli:
  4. Tam male cum cenem, cur bene, Flacce, laver?