Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quid fugis hos dentes, ambitiose lepus?
  2. Scilicet a magnis ad te descendere tauris
  3. Et quae non cernunt frangere colla velint.
  4. Desperanda tibi est ingentis gloria fati:
  5. Non potes hoc tenuis praeda sub hoste mori.
  1. Commendo tibi, Quintiane, nostros—
  2. Nostros dicere si tamen libellos
  3. Possum, quos recitat tuus poeta—:
  4. Si de servitio gravi queruntur,
  5. Adsertor venias satisque praestes,
  6. Et, cum se dominum vocabit ille,
  7. Dicas esse meos manuque missos.
  8. Hoc si terque quaterque clamitaris,
  9. Inpones plagiario pudorem.
  1. Una est in nostris tua, Fidentine, libellis
  2. Pagina, sed certa domini signata figura,
  3. Quae tua traducit manifesto carmina furto.
  4. Sic interpositus villo contaminat uncto
  5. Urbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus,
  6. Sic Arretinae violant crystallina testae,
  7. Sic niger in ripis errat cum forte Caystri,
  8. Inter Ledaeos ridetur corvus olores,
  9. Sic ubi multisona fervet sacer Atthide lucus,
  10. Inproba Cecropias offendit pica querellas.
  11. Indice non opus est nostris nec iudice libris,
  12. Stat contra dicitque tibi tua pagina 'Fur es.'
  1. Si quid, Fusce, vacas adhuc amari—
  2. Nam sunt hinc tibi, sunt et hinc amici—,
  3. Unum, si superest, locum rogamus,
  4. Nec me, quod tibi sim novus, recuses:
  5. Omnes hoc veteres tui fuerunt.
  6. Tu tantum inspice qui novus paratur
  7. An possit fieri vetus sodalis.
  1. Vota tui breviter si vis cognoscere Marci,