Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Pomona quod felix amat.
  2. Tepidi natabis lene Congedi vadum
  3. Mollesque Nympharum lacus,
  4. Quibus remissum corpus adstringes brevi
  5. Salone, qui ferrum gelat.
  6. Praestabit illic ipsa figendas prope
  7. Voberca prandenti feras.
  8. Aestus serenos aureo franges Tago
  9. Obscurus umbris arborum;
  10. Avidam rigens Derceita placabit sitim
  11. Et Nutha, quae vincit nives.
  12. At cum December canus et bruma impotens
  13. Aquilone rauco mugiet,
  14. Aprica repetes Tarraconis litora
  15. Tuamque Laletaniam.
  16. Ibi inligatas mollibus dammas plagis
  17. Mactabis et vernas apros
  18. Leporemque forti callidum rumpes equo,
  19. Cervos relinques vilico.
  20. Vicina in ipsum silva descendet focum