Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Vadaveronem montibus,
  2. Et delicati dulce Boterdi nemus,
  3. Pomona quod felix amat.
  4. Tepidi natabis lene Congedi vadum
  5. Mollesque Nympharum lacus,
  6. Quibus remissum corpus adstringes brevi
  7. Salone, qui ferrum gelat.
  8. Praestabit illic ipsa figendas prope
  9. Voberca prandenti feras.
  10. Aestus serenos aureo franges Tago
  11. Obscurus umbris arborum;
  12. Avidam rigens Derceita placabit sitim
  13. Et Nutha, quae vincit nives.
  14. At cum December canus et bruma impotens
  15. Aquilone rauco mugiet,
  16. Aprica repetes Tarraconis litora
  17. Tuamque Laletaniam.
  18. Ibi inligatas mollibus dammas plagis
  19. Mactabis et vernas apros
  20. Leporemque forti callidum rumpes equo,
  21. Cervos relinques vilico.
  22. Vicina in ipsum silva descendet focum
  23. Infante cinctum sordido.
  24. Vocabitur venator et veniet tibi
  25. Conviva clamatus prope.
  26. Lunata nusquam pellis et nusquam toga
  27. Olidaeque vestes murice;
  28. Procul horridus Liburnus et querulus cliens,
  29. Imperia viduarum procul;
  30. Non rumpet altum pallidus somnum reus,
  31. Sed mane totum dormies.
  32. Mereatur alius grande et insanum sophos:
  33. Miserere tu felicium
  34. Veroque fruere non superbus gaudio,
  35. Dum Sura laudatur tuus.
  36. Non inpudenter vita quod relicum est petit,
  37. Cum fama quod satis est habet.
  1. Si tibi Mistyllos cocus, Aemiliane, vocatur,
  2. Dicatur quare non Taratalla mihi?
  1. Non facit ad saevos cervix, nisi prima, leones.
  2. Quid fugis hos dentes, ambitiose lepus?
  3. Scilicet a magnis ad te descendere tauris
  4. Et quae non cernunt frangere colla velint.
  5. Desperanda tibi est ingentis gloria fati:
  6. Non potes hoc tenuis praeda sub hoste mori.
  1. Commendo tibi, Quintiane, nostros—
  2. Nostros dicere si tamen libellos
  3. Possum, quos recitat tuus poeta—:
  4. Si de servitio gravi queruntur,
  5. Adsertor venias satisque praestes,