Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Senemque Caium nivibus, et fractis sacrum
  2. Vadaveronem montibus,
  3. Et delicati dulce Boterdi nemus,
  4. Pomona quod felix amat.
  5. Tepidi natabis lene Congedi vadum
  6. Mollesque Nympharum lacus,
  7. Quibus remissum corpus adstringes brevi
  8. Salone, qui ferrum gelat.
  9. Praestabit illic ipsa figendas prope
  10. Voberca prandenti feras.
  11. Aestus serenos aureo franges Tago
  12. Obscurus umbris arborum;
  13. Avidam rigens Derceita placabit sitim
  14. Et Nutha, quae vincit nives.