Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Dum Sura laudatur tuus.
- Non inpudenter vita quod relicum est petit,
- Cum fama quod satis est habet.
- Si tibi Mistyllos cocus, Aemiliane, vocatur,
- Dicatur quare non Taratalla mihi?
- Non facit ad saevos cervix, nisi prima, leones.
- Quid fugis hos dentes, ambitiose lepus?
- Scilicet a magnis ad te descendere tauris
- Et quae non cernunt frangere colla velint.
- Desperanda tibi est ingentis gloria fati:
- Non potes hoc tenuis praeda sub hoste mori.
- Commendo tibi, Quintiane, nostros—
- Nostros dicere si tamen libellos
- Possum, quos recitat tuus poeta—:
- Si de servitio gravi queruntur,
- Adsertor venias satisque praestes,
- Et, cum se dominum vocabit ille,
- Dicas esse meos manuque missos.
- Hoc si terque quaterque clamitaris,
- Inpones plagiario pudorem.
- Una est in nostris tua, Fidentine, libellis
- Pagina, sed certa domini signata figura,
- Quae tua traducit manifesto carmina furto.
- Sic interpositus villo contaminat uncto
- Urbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus,
- Sic Arretinae violant crystallina testae,
- Sic niger in ripis errat cum forte Caystri,
- Inter Ledaeos ridetur corvus olores,
- Sic ubi multisona fervet sacer Atthide lucus,
- Inproba Cecropias offendit pica querellas.
- Indice non opus est nostris nec iudice libris,
- Stat contra dicitque tibi tua pagina 'Fur es.'
- Si quid, Fusce, vacas adhuc amari—
- Nam sunt hinc tibi, sunt et hinc amici—,
- Unum, si superest, locum rogamus,
- Nec me, quod tibi sim novus, recuses:
- Omnes hoc veteres tui fuerunt.
- Tu tantum inspice qui novus paratur
- An possit fieri vetus sodalis.
- Vota tui breviter si vis cognoscere Marci,
- Clarum militiae, Fronto, togaeque decus,
- Hoc petit, esse sui nec magni ruris arator,
- Sordidaque in parvis otia rebus amat.
- Quisquam picta colit Spartani frigora saxi
- Et matutinum portat ineptus Have,
- Cui licet exuviis nemoris rurisque beato
- Ante focum plenas explicuisse plagas
- Et piscem tremula salientem ducere saeta
- Flavaque de rubro promere mella cado?
- Pinguis inaequales onerat cui vilica mensas