Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Equis et armis nobilem,
  2. Senemque Caium nivibus, et fractis sacrum
  3. Vadaveronem montibus,
  4. Et delicati dulce Boterdi nemus,
  5. Pomona quod felix amat.
  6. Tepidi natabis lene Congedi vadum
  7. Mollesque Nympharum lacus,
  8. Quibus remissum corpus adstringes brevi
  9. Salone, qui ferrum gelat.
  10. Praestabit illic ipsa figendas prope
  11. Voberca prandenti feras.
  12. Aestus serenos aureo franges Tago
  13. Obscurus umbris arborum;
  14. Avidam rigens Derceita placabit sitim
  15. Et Nutha, quae vincit nives.
  16. At cum December canus et bruma impotens
  17. Aquilone rauco mugiet,
  18. Aprica repetes Tarraconis litora