Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Videbis altam, Liciniane, Bilbilin,
  2. Equis et armis nobilem,
  3. Senemque Caium nivibus, et fractis sacrum
  4. Vadaveronem montibus,
  5. Et delicati dulce Boterdi nemus,
  6. Pomona quod felix amat.
  7. Tepidi natabis lene Congedi vadum
  8. Mollesque Nympharum lacus,
  9. Quibus remissum corpus adstringes brevi
  10. Salone, qui ferrum gelat.
  11. Praestabit illic ipsa figendas prope
  12. Voberca prandenti feras.
  13. Aestus serenos aureo franges Tago
  14. Obscurus umbris arborum;
  15. Avidam rigens Derceita placabit sitim
  16. Et Nutha, quae vincit nives.
  17. At cum December canus et bruma impotens
  18. Aquilone rauco mugiet,
  19. Aprica repetes Tarraconis litora
  20. Tuamque Laletaniam.
  21. Ibi inligatas mollibus dammas plagis
  22. Mactabis et vernas apros
  23. Leporemque forti callidum rumpes equo,
  24. Cervos relinques vilico.
  25. Vicina in ipsum silva descendet focum
  26. Infante cinctum sordido.
  27. Vocabitur venator et veniet tibi
  28. Conviva clamatus prope.
  29. Lunata nusquam pellis et nusquam toga
  30. Olidaeque vestes murice;
  31. Procul horridus Liburnus et querulus cliens,
  32. Imperia viduarum procul;
  33. Non rumpet altum pallidus somnum reus,
  34. Sed mane totum dormies.
  35. Mereatur alius grande et insanum sophos:
  36. Miserere tu felicium
  37. Veroque fruere non superbus gaudio,
  38. Dum Sura laudatur tuus.
  39. Non inpudenter vita quod relicum est petit,
  40. Cum fama quod satis est habet.
  1. Si tibi Mistyllos cocus, Aemiliane, vocatur,
  2. Dicatur quare non Taratalla mihi?
  1. Non facit ad saevos cervix, nisi prima, leones.
  2. Quid fugis hos dentes, ambitiose lepus?
  3. Scilicet a magnis ad te descendere tauris
  4. Et quae non cernunt frangere colla velint.
  5. Desperanda tibi est ingentis gloria fati:
  6. Non potes hoc tenuis praeda sub hoste mori.
  1. Commendo tibi, Quintiane, nostros—
  2. Nostros dicere si tamen libellos
  3. Possum, quos recitat tuus poeta—:
  4. Si de servitio gravi queruntur,
  5. Adsertor venias satisque praestes,
  6. Et, cum se dominum vocabit ille,
  7. Dicas esse meos manuque missos.
  8. Hoc si terque quaterque clamitaris,
  9. Inpones plagiario pudorem.
  1. Una est in nostris tua, Fidentine, libellis
  2. Pagina, sed certa domini signata figura,
  3. Quae tua traducit manifesto carmina furto.
  4. Sic interpositus villo contaminat uncto
  5. Urbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus,
  6. Sic Arretinae violant crystallina testae,
  7. Sic niger in ripis errat cum forte Caystri,
  8. Inter Ledaeos ridetur corvus olores,
  9. Sic ubi multisona fervet sacer Atthide lucus,
  10. Inproba Cecropias offendit pica querellas.
  11. Indice non opus est nostris nec iudice libris,
  12. Stat contra dicitque tibi tua pagina 'Fur es.'
  1. Si quid, Fusce, vacas adhuc amari—
  2. Nam sunt hinc tibi, sunt et hinc amici—,
  3. Unum, si superest, locum rogamus,
  4. Nec me, quod tibi sim novus, recuses:
  5. Omnes hoc veteres tui fuerunt.
  6. Tu tantum inspice qui novus paratur
  7. An possit fieri vetus sodalis.
  1. Vota tui breviter si vis cognoscere Marci,
  2. Clarum militiae, Fronto, togaeque decus,
  3. Hoc petit, esse sui nec magni ruris arator,