Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Videbis altam, Liciniane, Bilbilin,
  2. Equis et armis nobilem,
  3. Senemque Caium nivibus, et fractis sacrum
  4. Vadaveronem montibus,
  5. Et delicati dulce Boterdi nemus,
  6. Pomona quod felix amat.
  7. Tepidi natabis lene Congedi vadum
  8. Mollesque Nympharum lacus,
  9. Quibus remissum corpus adstringes brevi
  10. Salone, qui ferrum gelat.
  11. Praestabit illic ipsa figendas prope
  12. Voberca prandenti feras.
  13. Aestus serenos aureo franges Tago
  14. Obscurus umbris arborum;
  15. Avidam rigens Derceita placabit sitim
  16. Et Nutha, quae vincit nives.
  17. At cum December canus et bruma impotens
  18. Aquilone rauco mugiet,
  19. Aprica repetes Tarraconis litora
  20. Tuamque Laletaniam.
  21. Ibi inligatas mollibus dammas plagis
  22. Mactabis et vernas apros
  23. Leporemque forti callidum rumpes equo,
  24. Cervos relinques vilico.
  25. Vicina in ipsum silva descendet focum
  26. Infante cinctum sordido.
  27. Vocabitur venator et veniet tibi
  28. Conviva clamatus prope.