Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nostraeque laus Hispaniae,
  2. Videbis altam, Liciniane, Bilbilin,
  3. Equis et armis nobilem,
  4. Senemque Caium nivibus, et fractis sacrum
  5. Vadaveronem montibus,
  6. Et delicati dulce Boterdi nemus,
  7. Pomona quod felix amat.
  8. Tepidi natabis lene Congedi vadum
  9. Mollesque Nympharum lacus,
  10. Quibus remissum corpus adstringes brevi
  11. Salone, qui ferrum gelat.
  12. Praestabit illic ipsa figendas prope
  13. Voberca prandenti feras.
  14. Aestus serenos aureo franges Tago
  15. Obscurus umbris arborum;
  16. Avidam rigens Derceita placabit sitim
  17. Et Nutha, quae vincit nives.
  18. At cum December canus et bruma impotens
  19. Aquilone rauco mugiet,
  20. Aprica repetes Tarraconis litora
  21. Tuamque Laletaniam.
  22. Ibi inligatas mollibus dammas plagis
  23. Mactabis et vernas apros
  24. Leporemque forti callidum rumpes equo,
  25. Cervos relinques vilico.
  26. Vicina in ipsum silva descendet focum
  27. Infante cinctum sordido.
  28. Vocabitur venator et veniet tibi
  29. Conviva clamatus prope.
  30. Lunata nusquam pellis et nusquam toga
  31. Olidaeque vestes murice;
  32. Procul horridus Liburnus et querulus cliens,
  33. Imperia viduarum procul;
  34. Non rumpet altum pallidus somnum reus,
  35. Sed mane totum dormies.
  36. Mereatur alius grande et insanum sophos:
  37. Miserere tu felicium
  38. Veroque fruere non superbus gaudio,
  39. Dum Sura laudatur tuus.
  40. Non inpudenter vita quod relicum est petit,
  41. Cum fama quod satis est habet.
  1. Si tibi Mistyllos cocus, Aemiliane, vocatur,
  2. Dicatur quare non Taratalla mihi?
  1. Non facit ad saevos cervix, nisi prima, leones.
  2. Quid fugis hos dentes, ambitiose lepus?