Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Nec nihil a tanta nobilitate refert.
- Tutior in sola non est cum currit harena,
- Nec caveae tanta conditur ille fide.
- Si vitare canum morsus, lepus inprobe, quaeris,
- Ad quae confugias ora leonis habes.
- Vir Celtiberis non tacende gentibus
- Nostraeque laus Hispaniae,
- Videbis altam, Liciniane, Bilbilin,
- Equis et armis nobilem,
- Senemque Caium nivibus, et fractis sacrum
- Vadaveronem montibus,
- Et delicati dulce Boterdi nemus,
- Pomona quod felix amat.
- Tepidi natabis lene Congedi vadum
- Mollesque Nympharum lacus,
- Quibus remissum corpus adstringes brevi
- Salone, qui ferrum gelat.
- Praestabit illic ipsa figendas prope
- Voberca prandenti feras.
- Aestus serenos aureo franges Tago
- Obscurus umbris arborum;
- Avidam rigens Derceita placabit sitim
- Et Nutha, quae vincit nives.
- At cum December canus et bruma impotens
- Aquilone rauco mugiet,
- Aprica repetes Tarraconis litora
- Tuamque Laletaniam.
- Ibi inligatas mollibus dammas plagis
- Mactabis et vernas apros
- Leporemque forti callidum rumpes equo,
- Cervos relinques vilico.
- Vicina in ipsum silva descendet focum
- Infante cinctum sordido.
- Vocabitur venator et veniet tibi
- Conviva clamatus prope.
- Lunata nusquam pellis et nusquam toga
- Olidaeque vestes murice;
- Procul horridus Liburnus et querulus cliens,
- Imperia viduarum procul;
- Non rumpet altum pallidus somnum reus,
- Sed mane totum dormies.
- Mereatur alius grande et insanum sophos:
- Miserere tu felicium
- Veroque fruere non superbus gaudio,
- Dum Sura laudatur tuus.
- Non inpudenter vita quod relicum est petit,
- Cum fama quod satis est habet.
- Si tibi Mistyllos cocus, Aemiliane, vocatur,
- Dicatur quare non Taratalla mihi?
- Non facit ad saevos cervix, nisi prima, leones.
- Quid fugis hos dentes, ambitiose lepus?
- Scilicet a magnis ad te descendere tauris
- Et quae non cernunt frangere colla velint.
- Desperanda tibi est ingentis gloria fati:
- Non potes hoc tenuis praeda sub hoste mori.
- Commendo tibi, Quintiane, nostros—
- Nostros dicere si tamen libellos
- Possum, quos recitat tuus poeta—:
- Si de servitio gravi queruntur,
- Adsertor venias satisque praestes,
- Et, cum se dominum vocabit ille,
- Dicas esse meos manuque missos.
- Hoc si terque quaterque clamitaris,
- Inpones plagiario pudorem.
- Una est in nostris tua, Fidentine, libellis
- Pagina, sed certa domini signata figura,