Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Quodque magis mirum, velocior exit ab hoste
- Nec nihil a tanta nobilitate refert.
- Tutior in sola non est cum currit harena,
- Nec caveae tanta conditur ille fide.
- Si vitare canum morsus, lepus inprobe, quaeris,
- Ad quae confugias ora leonis habes.
- Vir Celtiberis non tacende gentibus
- Nostraeque laus Hispaniae,
- Videbis altam, Liciniane, Bilbilin,
- Equis et armis nobilem,
- Senemque Caium nivibus, et fractis sacrum
- Vadaveronem montibus,
- Et delicati dulce Boterdi nemus,
- Pomona quod felix amat.