Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et positum est nobis nil here praeter aprum,
  2. Non quae de tardis servantur vitibus uvae
  3. Dulcibus aut certant quae melimela favis,
  4. Non pira quae longa pendent religata genesta
  5. Aut imitata brevis Punica grana rosas,
  6. Rustica lactantes nec misit Sassina metas
  7. Nec de Picenis venit oliva cadis:
  8. Nudus aper, sed et hic minimus qualisque necari
  9. A non armato pumilione potest.
  10. Et nihil inde datum est; tantum spectavimus omnes:
  11. Ponere aprum nobis sic et harena solet.
  12. Ponatur tibi nullus aper post talia facta,
  13. Sed tu ponaris cui Charidemus apro.
  1. Lascivos leporum cursus lususque leonum
  2. Quod maior nobis charta minorque gerit
  3. Et bis idem facimus, nimium si, Stella, videtur
  4. Hoc tibi, bis leporem tu quoque pone mihi.
  1. Edita ne brevibus pereat mihi cura libellis,