Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Innocuos censura potest permittere lusus:
  2. Lasciva est nobis pagina, vita proba.
  1. Do tibi naumachiam, tu das epigrammata nobis:
  2. Vis, puto, cum libro, Marce, natare tuo.
  1. Aetherias aquila puerum portante per auras
  2. Inlaesum timidis unguibus haesit onus:
  3. Nunc sua Caesareos exorat praeda leones,
  4. Tutus et ingenti ludit in ore lepus.
  5. Quae maiora putas miracula? summus utrisque
  6. Auctor adest: haec sunt Caesaris, illa Iovis.
  1. Stellae delicium mei Columba,
  2. Verona licet audiente dicam,
  3. Vicit, Maxime, Passerem Catulli.
  4. Tanto Stella meus tuo Catullo
  5. Quanto passere maior est columba.
  1. Quod magni Thraseae consummatique Catonis
  2. Dogmata sic sequeris, salvos ut esse velis,
  3. Pectore nec nudo strictos incurris in ensis,
  4. Quod fecisse velim te, Deciane, facis.
  5. Nolo virum facili redimit qui sanguine famam,
  6. Hunc volo, laudari qui sine morte potest.
  1. Bellus homo et magnus vis idem, Cotta, videri:
  2. Sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est.
  1. Petit Gemellus nuptias Maronillae
  2. Et cupit et instat et precatur et donat.
  3. Adeone pulchra est? immo foedius nil est.
  4. Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.