Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et nihil arcano qui roget ore deos,
  2. Si quis erit magnae subnixus robore mentis:
  3. Dispeream, si non hic Decianus erit.
  1. Qui ducis vultus et non legis ista libenter,
  2. Omnibus invideas, livide, nemo tibi.
  1. Urbanus tibi, Caecili, videris.
  2. Non es, crede mihi. Quid ergo? verna,
  3. Hoc quod transtiberinus ambulator,
  4. Qui pallentia sulphurata fractis
  5. Permutat vitreis, quod otiosae