Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quales prisca fides famaque novit anus,
  2. Si quis Cecropiae madidus Latiaeque Minervae
  3. Artibus et vera simplicitate bonus,
  4. Si quis erit recti custos, mirator honesti
  5. Et nihil arcano qui roget ore deos,
  6. Si quis erit magnae subnixus robore mentis:
  7. Dispeream, si non hic Decianus erit.
  1. Qui ducis vultus et non legis ista libenter,
  2. Omnibus invideas, livide, nemo tibi.
  1. Urbanus tibi, Caecili, videris.
  2. Non es, crede mihi. Quid ergo? verna,
  3. Hoc quod transtiberinus ambulator,
  4. Qui pallentia sulphurata fractis
  5. Permutat vitreis, quod otiosae
  6. Vendit qui madidum cicer coronae,
  7. Quod custos dominusque viperarum,
  8. Quod viles pueri salariorum,
  9. Quod fumantia qui tomacla raucus