Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Gallo turpius est nihil Priapo.
- Si, Lucane, tibi vel si tibi, Tulle, darentur
- Qualia Ledaei fata Lacones habent,
- Nobilis haec esset pietatis rixa duobus,
- Quod pro fratre mori vellet uterque prior,
- Diceret infernas et qui prior isset ad umbras:
- 'Vive tuo, frater, tempore, vive meo.'
- Ventris onus misero, nec te pudet, excipis auro,
- Basse, bibis vitro: carius ergo cacas.
- Quem recitas meus est, o Fidentine, libellus:
- Sed male cum recitas, incipit esse tuus.
- Si quis erit raros inter numerandus amicos,
- Quales prisca fides famaque novit anus,
- Si quis Cecropiae madidus Latiaeque Minervae
- Artibus et vera simplicitate bonus,
- Si quis erit recti custos, mirator honesti
- Et nihil arcano qui roget ore deos,
- Si quis erit magnae subnixus robore mentis:
- Dispeream, si non hic Decianus erit.
- Qui ducis vultus et non legis ista libenter,
- Omnibus invideas, livide, nemo tibi.
- Urbanus tibi, Caecili, videris.
- Non es, crede mihi. Quid ergo? verna,
- Hoc quod transtiberinus ambulator,
- Qui pallentia sulphurata fractis
- Permutat vitreis, quod otiosae
- Vendit qui madidum cicer coronae,
- Quod custos dominusque viperarum,
- Quod viles pueri salariorum,
- Quod fumantia qui tomacla raucus
- Circumfert tepidis cocus popinis,
- Quod non optimus urbicus poeta,
- Quod de Gadibus improbus magister,
- Quod bucca est vetuli dicax cinaedi.
- Quare desine iam tibi videri,
- Quod soli tibi, Caecili, videris,
- Qui Gabbam salibus tuis et ipsum
- Posses vincere Tettium Caballum.
- Non cuicumque datum est habere nasum:
- Ludit qui stolida procacitate,
- Non est Tettius ille, sed caballus.
- Coniugis audisset fatum cum Porcia Bruti
- Et subtracta sibi quaereret arma dolor,
- 'Nondum scitis' ait 'mortem non posse negari?
- Credideram, fatis hoc docuisse patrem.'
- Dixit et ardentis avido bibit ore favillas.
- I nunc et ferrum, turba molesta, nega.
- Bis tibi triceni fuimus, Mancine, vocati
- Et positum est nobis nil here praeter aprum,
- Non quae de tardis servantur vitibus uvae
- Dulcibus aut certant quae melimela favis,
- Non pira quae longa pendent religata genesta
- Aut imitata brevis Punica grana rosas,
- Rustica lactantes nec misit Sassina metas
- Nec de Picenis venit oliva cadis:
- Nudus aper, sed et hic minimus qualisque necari
- A non armato pumilione potest.
- Et nihil inde datum est; tantum spectavimus omnes:
- Ponere aprum nobis sic et harena solet.
- Ponatur tibi nullus aper post talia facta,
- Sed tu ponaris cui Charidemus apro.
- Lascivos leporum cursus lususque leonum
- Quod maior nobis charta minorque gerit
- Et bis idem facimus, nimium si, Stella, videtur
- Hoc tibi, bis leporem tu quoque pone mihi.
- Edita ne brevibus pereat mihi cura libellis,
- Dicatur potius Τὸν δ' ἀπαμειβόμενοσ.
- Cum dicis 'Propero, fac si facis,' Hedyle, languet
- Protinus et cessat debilitata Venus.
- Expectare iube: velocius ibo retentus.
- Hedyle, si properas, dic mihi, ne properem.
- Nuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus:
- Quod vispillo facit, fecerat et medicus.
- Rictibus his tauros non eripuere magistri,
- Per quos praeda fugax itque reditque lepus;
- Quodque magis mirum, velocior exit ab hoste
- Nec nihil a tanta nobilitate refert.
- Tutior in sola non est cum currit harena,
- Nec caveae tanta conditur ille fide.
- Si vitare canum morsus, lepus inprobe, quaeris,
- Ad quae confugias ora leonis habes.
- Vir Celtiberis non tacende gentibus
- Nostraeque laus Hispaniae,
- Videbis altam, Liciniane, Bilbilin,
- Equis et armis nobilem,
- Senemque Caium nivibus, et fractis sacrum
- Vadaveronem montibus,
- Et delicati dulce Boterdi nemus,
- Pomona quod felix amat.
- Tepidi natabis lene Congedi vadum
- Mollesque Nympharum lacus,
- Quibus remissum corpus adstringes brevi
- Salone, qui ferrum gelat.
- Praestabit illic ipsa figendas prope
- Voberca prandenti feras.
- Aestus serenos aureo franges Tago
- Obscurus umbris arborum;
- Avidam rigens Derceita placabit sitim