Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ibis ab excusso missus in astra sago.
  2. Sed tu ne totiens domini patiare lituras
  3. Neve notet lusus tristis harundo tuos,
  4. Aetherias, lascive, cupis volitare per auras:
  5. I, fuge; sed poteras tutior esse domi.
  1. Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos,
  2. Terrarum dominum pone supercilium.
  3. Consuevere iocos vestri quoque ferre triumphi,
  4. Materiam dictis nec pudet esse ducem.
  5. Qua Thymelen spectas derisoremque Latinum,
  6. Illa fronte precor carmina nostra legas.
  7. Innocuos censura potest permittere lusus:
  8. Lasciva est nobis pagina, vita proba.
  1. Do tibi naumachiam, tu das epigrammata nobis:
  2. Vis, puto, cum libro, Marce, natare tuo.
  1. Aetherias aquila puerum portante per auras
  2. Inlaesum timidis unguibus haesit onus:
  3. Nunc sua Caesareos exorat praeda leones,
  4. Tutus et ingenti ludit in ore lepus.
  5. Quae maiora putas miracula? summus utrisque
  6. Auctor adest: haec sunt Caesaris, illa Iovis.
  1. Stellae delicium mei Columba,
  2. Verona licet audiente dicam,
  3. Vicit, Maxime, Passerem Catulli.
  4. Tanto Stella meus tuo Catullo
  5. Quanto passere maior est columba.
  1. Quod magni Thraseae consummatique Catonis
  2. Dogmata sic sequeris, salvos ut esse velis,
  3. Pectore nec nudo strictos incurris in ensis,
  4. Quod fecisse velim te, Deciane, facis.
  5. Nolo virum facili redimit qui sanguine famam,
  6. Hunc volo, laudari qui sine morte potest.
  1. Bellus homo et magnus vis idem, Cotta, videri:
  2. Sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est.
  1. Petit Gemellus nuptias Maronillae
  2. Et cupit et instat et precatur et donat.
  3. Adeone pulchra est? immo foedius nil est.
  4. Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.
  1. Cum data sint equiti bis quina nomismata, quare
  2. Bis decies solus, Sextiliane, bibis?
  3. Iam defecisset portantis calda ministros,
  4. Si non potares, Sextiliane, merum.
  1. Itur ad Herculeas gelidi qua Tiburis arces
  2. Canaque sulphureis Albula fumat aquis,
  3. Rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis
  4. Signat vicina quartus ab urbe lapis.
  5. Hic rudis aestivas praestabat porticus umbras,
  6. Heu quam paene novum porticus ausa nefas!
  7. Nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illa
  8. Gestatus biiugis Regulus esset equis.
  9. Nimirum timuit nostras Fortuna querellas,
  10. Quae par tam magnae non erat invidiae.
  11. Nunc et damna iuvant; sunt ipsa pericula tanti:
  12. Stantia non poterant tecta probare deos.
  1. Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,
  2. Quem de visceribus strinxerat ipsa suis,
  3. 'Si qua fides, vulnus quod feci non dolet,' inquit,
  4. 'Sed tu quod facies, hoc mihi, Paete, dolet.'
  1. Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum
  2. Vidimus—hoc etiam praestat harena tibi—
  3. Cum prensus blando totiens a dente rediret
  4. Et per aperta vagus curreret ora lepus.
  5. Unde potest avidus captae leo parcere praedae?
  6. Sed tamen esse tuus dicitur: ergo potest.
  1. O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,
  2. Si quid longa fides canaque iura valent,
  3. Bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
  4. Et numerat paucos vix tua vita dies.
  5. Non bene distuleris videas quae posse negari,
  6. Et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
  7. Expectant curaeque catenatique labores,
  8. Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.
  9. Haec utraque manu conplexuque adsere toto:
  10. Saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
  11. Non est, crede mihi, sapientis dicere 'Vivam':
  12. Sera nimis vita est crastina: vive hodie.
  1. Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura
  2. Quae legis hic: aliter non fit, Avite, liber.
  1. Cogit me Titus actitare causas
  2. Et dicit mihi saepe 'Magna res est.'
  3. Res magna est, Tite, quam facit colonus.
  1. Quid te, Tucca, iuvat vetulo miscere Falerno
  2. In Vaticanis condita musta cadis?
  3. Quid tantum fecere boni tibi pessima vina?
  4. Aut quid fecerunt optima vina mali?
  5. De nobis facile est, scelus est iugulare Falernum
  6. Et dare Campano toxica saeva mero.
  7. Convivae meruere tui fortasse perire:
  8. Amphora non meruit tam pretiosa mori.
  1. Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
  2. Expulit una duos tussis et una duos.
  3. Iam secura potes totis tussire diebus:
  4. Nil istic quod agat tertia tussis habet.
  1. Dic mihi, quis furor est? turba spectante vocata
  2. Solus boletos, Caeciliane, voras.
  3. Quid dignum tanto tibi ventre gulaque precabor?
  4. Boletum qualem Claudius edit, edas.
  1. Cum peteret regem, decepta satellite dextra
  2. Ingessit sacris se peritura focis.
  3. Sed tam saeva pius miracula non tulit hostis
  4. Et raptum flammis iussit abire virum:
  5. Urere quam potuit contempto Mucius igne,
  6. Hanc spectare manum Porsena non potuit.
  7. Maior deceptae fama est et gloria dextrae:
  8. Si non errasset, fecerat illa minus.
  1. Quid nunc saeva fugis placidi lepus ora leonis?
  2. Frangere tam parvas non didicere feras.
  3. Servantur magnis isti cervicibus ungues
  4. Nec gaudet tenui sanguine tanta sitis.
  5. Praeda canum lepus est, vastos non implet hiatus
  6. Non timeat Dacus Caesaris arma puer.
  1. Invitas nullum nisi cum quo, Cotta, lavaris
  2. Et dant convivam balnea sola tibi.
  3. Mirabar, quare numquam me, Cotta, vocasses:
  4. Iam scio, me nudum displicuisse tibi.
  1. Aspicis incomptis illum, Deciane, capillis,
  2. Cuius et ipse times triste supercilium,
  3. Qui loquitur Curios adsertoresque Camillos?
  4. Nolito fronti credere: nupsit heri.
  1. Ede tuos tandem populo, Faustine, libellos
  2. Et cultum docto pectore profer opus,
  3. Quod nec Cecropiae damnent Pandionis arces
  4. Nec sileant nostri praetereantque senes.
  5. Ante fores stantem dubitas admittere Famam
  6. Teque piget curae praemia ferre tuae?
  7. Post te victurae per te quoque vivere chartae
  8. Incipiant: cineri gloria sera venit.
  1. Sextiliane, bibis quantum subsellia quinque
  2. Solus: aqua totiens ebrius esse potes;
  3. Nec consessorum vicina nomismata tantum,
  4. Aera sed a cuneis ulteriora petis.
  5. Non haec Paelignis agitur vindemia prelis
  6. Uva nec in Tuscis nascitur ista iugis,
  7. Testa sed antiqui felix siccatur Opimi,
  8. Egerit et nigros Massica cella cados.
  9. A copone tibi faex Laletana petatur,
  10. Si plus quam decies, Sextiliane, bibis.
  1. Hesterna tibi nocte dixeramus,
  2. Quincunces puto post decem peractos,
  3. Cenares hodie, Procille, mecum.
  4. Tu factam tibi rem statim putasti
  5. Et non sobria verba subnotasti
  6. Exemplo nimium periculoso:
  7. Μισῶ μνάμονα συμπόταν, Procille.
  1. Hesterno fetere mero qui credit Acerram,
  2. Fallitur: in lucem semper Acerra bibit.