Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Non timeat Dacus Caesaris arma puer.
  1. Invitas nullum nisi cum quo, Cotta, lavaris
  2. Et dant convivam balnea sola tibi.
  3. Mirabar, quare numquam me, Cotta, vocasses:
  4. Iam scio, me nudum displicuisse tibi.
  1. Aspicis incomptis illum, Deciane, capillis,
  2. Cuius et ipse times triste supercilium,
  3. Qui loquitur Curios adsertoresque Camillos?
  4. Nolito fronti credere: nupsit heri.
  1. Ede tuos tandem populo, Faustine, libellos
  2. Et cultum docto pectore profer opus,
  3. Quod nec Cecropiae damnent Pandionis arces
  4. Nec sileant nostri praetereantque senes.
  5. Ante fores stantem dubitas admittere Famam
  6. Teque piget curae praemia ferre tuae?
  7. Post te victurae per te quoque vivere chartae
  8. Incipiant: cineri gloria sera venit.
  1. Sextiliane, bibis quantum subsellia quinque
  2. Solus: aqua totiens ebrius esse potes;
  3. Nec consessorum vicina nomismata tantum,
  4. Aera sed a cuneis ulteriora petis.
  5. Non haec Paelignis agitur vindemia prelis
  6. Uva nec in Tuscis nascitur ista iugis,
  7. Testa sed antiqui felix siccatur Opimi,
  8. Egerit et nigros Massica cella cados.
  9. A copone tibi faex Laletana petatur,
  10. Si plus quam decies, Sextiliane, bibis.
  1. Hesterna tibi nocte dixeramus,
  2. Quincunces puto post decem peractos,
  3. Cenares hodie, Procille, mecum.
  4. Tu factam tibi rem statim putasti
  5. Et non sobria verba subnotasti
  6. Exemplo nimium periculoso:
  7. Μισῶ μνάμονα συμπόταν, Procille.
  1. Hesterno fetere mero qui credit Acerram,
  2. Fallitur: in lucem semper Acerra bibit.
  1. Fama refert nostros te, Fidentine, libellos
  2. Non aliter populo quam recitare tuos.
  3. Si mea vis dici, gratis tibi carmina mittam:
  4. Si dici tua vis, hoc eme, ne mea sint.
  1. Chirurgus fuerat, nunc est vispillo Diaulus.
  2. Coepit quo poterat clinicus esse modo.
  1. Hos tibi, Phoebe, vovet totos a vertice crines
  2. Encolpos, domini centurionis amor,
  3. Grata Pudens meriti tulerit cum praemia pili.
  4. Quam primum longas, Phoebe, recide comas,
  5. Dum nulla teneri sordent lanugine voltus
  6. Dumque decent fusae lactea colla iubae;
  7. Utque tuis longum dominusque puerque fruantur
  8. Muneribus, tonsum fac cito, sero virum.