Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et comites longae quaeris habere viae,
  2. Hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis:
  3. Scrinia da magnis, me manus una capit.
  4. Ne tamen ignores ubi sim venalis, et erres
  5. Urbe vagus tota, me duce certus eris:
  6. Libertum docti Lucensis quaere Secundum
  7. Limina post Pacis Palladiumque forum.
  1. Argiletanas mavis habitare tabernas,
  2. Cum tibi, parve liber, scrinia nostra vacent.
  3. Nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae:
  4. Crede mihi, nimium Martia turba sapit.
  5. Maiores nusquam rhonchi: iuvenesque senesque
  6. Et pueri nasum rhinocerotis habent.
  7. Audieris cum grande sophos, dum basia iactas,
  8. Ibis ab excusso missus in astra sago.
  9. Sed tu ne totiens domini patiare lituras
  10. Neve notet lusus tristis harundo tuos,
  11. Aetherias, lascive, cupis volitare per auras:
  12. I, fuge; sed poteras tutior esse domi.
  1. Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos,
  2. Terrarum dominum pone supercilium.
  3. Consuevere iocos vestri quoque ferre triumphi,
  4. Materiam dictis nec pudet esse ducem.
  5. Qua Thymelen spectas derisoremque Latinum,
  6. Illa fronte precor carmina nostra legas.
  7. Innocuos censura potest permittere lusus:
  8. Lasciva est nobis pagina, vita proba.
  1. Do tibi naumachiam, tu das epigrammata nobis:
  2. Vis, puto, cum libro, Marce, natare tuo.