Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Non bene distuleris videas quae posse negari,
- Et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
- Expectant curaeque catenatique labores,
- Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.
- Haec utraque manu conplexuque adsere toto:
- Saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
- Non est, crede mihi, sapientis dicere 'Vivam':
- Sera nimis vita est crastina: vive hodie.
- Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura
- Quae legis hic: aliter non fit, Avite, liber.
- Cogit me Titus actitare causas
- Et dicit mihi saepe 'Magna res est.'
- Res magna est, Tite, quam facit colonus.
- Quid te, Tucca, iuvat vetulo miscere Falerno
- In Vaticanis condita musta cadis?
- Quid tantum fecere boni tibi pessima vina?
- Aut quid fecerunt optima vina mali?
- De nobis facile est, scelus est iugulare Falernum
- Et dare Campano toxica saeva mero.
- Convivae meruere tui fortasse perire:
- Amphora non meruit tam pretiosa mori.
- Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
- Expulit una duos tussis et una duos.
- Iam secura potes totis tussire diebus:
- Nil istic quod agat tertia tussis habet.
- Dic mihi, quis furor est? turba spectante vocata
- Solus boletos, Caeciliane, voras.
- Quid dignum tanto tibi ventre gulaque precabor?
- Boletum qualem Claudius edit, edas.
- Cum peteret regem, decepta satellite dextra
- Ingessit sacris se peritura focis.
- Sed tam saeva pius miracula non tulit hostis
- Et raptum flammis iussit abire virum:
- Urere quam potuit contempto Mucius igne,
- Hanc spectare manum Porsena non potuit.
- Maior deceptae fama est et gloria dextrae:
- Si non errasset, fecerat illa minus.
- Quid nunc saeva fugis placidi lepus ora leonis?
- Frangere tam parvas non didicere feras.
- Servantur magnis isti cervicibus ungues
- Nec gaudet tenui sanguine tanta sitis.
- Praeda canum lepus est, vastos non implet hiatus
- Non timeat Dacus Caesaris arma puer.
- Invitas nullum nisi cum quo, Cotta, lavaris
- Et dant convivam balnea sola tibi.
- Mirabar, quare numquam me, Cotta, vocasses:
- Iam scio, me nudum displicuisse tibi.
- Aspicis incomptis illum, Deciane, capillis,
- Cuius et ipse times triste supercilium,
- Qui loquitur Curios adsertoresque Camillos?
- Nolito fronti credere: nupsit heri.
- Ede tuos tandem populo, Faustine, libellos
- Et cultum docto pectore profer opus,
- Quod nec Cecropiae damnent Pandionis arces
- Nec sileant nostri praetereantque senes.
- Ante fores stantem dubitas admittere Famam
- Teque piget curae praemia ferre tuae?
- Post te victurae per te quoque vivere chartae
- Incipiant: cineri gloria sera venit.
- Sextiliane, bibis quantum subsellia quinque
- Solus: aqua totiens ebrius esse potes;
- Nec consessorum vicina nomismata tantum,
- Aera sed a cuneis ulteriora petis.
- Non haec Paelignis agitur vindemia prelis
- Uva nec in Tuscis nascitur ista iugis,
- Testa sed antiqui felix siccatur Opimi,