Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
  2. Et numerat paucos vix tua vita dies.
  3. Non bene distuleris videas quae posse negari,
  4. Et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.