Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cum prensus blando totiens a dente rediret
  2. Et per aperta vagus curreret ora lepus.
  3. Unde potest avidus captae leo parcere praedae?
  4. Sed tamen esse tuus dicitur: ergo potest.
  1. O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,
  2. Si quid longa fides canaque iura valent,
  3. Bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
  4. Et numerat paucos vix tua vita dies.
  5. Non bene distuleris videas quae posse negari,
  6. Et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
  7. Expectant curaeque catenatique labores,
  8. Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.
  9. Haec utraque manu conplexuque adsere toto:
  10. Saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
  11. Non est, crede mihi, sapientis dicere 'Vivam':
  12. Sera nimis vita est crastina: vive hodie.
  1. Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura
  2. Quae legis hic: aliter non fit, Avite, liber.
  1. Cogit me Titus actitare causas
  2. Et dicit mihi saepe 'Magna res est.'
  3. Res magna est, Tite, quam facit colonus.
  1. Quid te, Tucca, iuvat vetulo miscere Falerno
  2. In Vaticanis condita musta cadis?
  3. Quid tantum fecere boni tibi pessima vina?
  4. Aut quid fecerunt optima vina mali?
  5. De nobis facile est, scelus est iugulare Falernum
  6. Et dare Campano toxica saeva mero.
  7. Convivae meruere tui fortasse perire:
  8. Amphora non meruit tam pretiosa mori.
  1. Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
  2. Expulit una duos tussis et una duos.
  3. Iam secura potes totis tussire diebus:
  4. Nil istic quod agat tertia tussis habet.
  1. Dic mihi, quis furor est? turba spectante vocata