Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Heu quam paene novum porticus ausa nefas!
  2. Nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illa
  3. Gestatus biiugis Regulus esset equis.
  4. Nimirum timuit nostras Fortuna querellas,
  5. Quae par tam magnae non erat invidiae.
  6. Nunc et damna iuvant; sunt ipsa pericula tanti:
  7. Stantia non poterant tecta probare deos.
  1. Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,
  2. Quem de visceribus strinxerat ipsa suis,
  3. 'Si qua fides, vulnus quod feci non dolet,' inquit,