Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis
- Signat vicina quartus ab urbe lapis.
- Hic rudis aestivas praestabat porticus umbras,
- Heu quam paene novum porticus ausa nefas!
- Nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illa
- Gestatus biiugis Regulus esset equis.
- Nimirum timuit nostras Fortuna querellas,
- Quae par tam magnae non erat invidiae.
- Nunc et damna iuvant; sunt ipsa pericula tanti:
- Stantia non poterant tecta probare deos.
- Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,
- Quem de visceribus strinxerat ipsa suis,
- 'Si qua fides, vulnus quod feci non dolet,' inquit,
- 'Sed tu quod facies, hoc mihi, Paete, dolet.'
- Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum
- Vidimus—hoc etiam praestat harena tibi—
- Cum prensus blando totiens a dente rediret
- Et per aperta vagus curreret ora lepus.
- Unde potest avidus captae leo parcere praedae?
- Sed tamen esse tuus dicitur: ergo potest.
- O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,
- Si quid longa fides canaque iura valent,
- Bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
- Et numerat paucos vix tua vita dies.