Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Canaque sulphureis Albula fumat aquis,
- Rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis
- Signat vicina quartus ab urbe lapis.
- Hic rudis aestivas praestabat porticus umbras,
- Heu quam paene novum porticus ausa nefas!
- Nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illa
- Gestatus biiugis Regulus esset equis.
- Nimirum timuit nostras Fortuna querellas,
- Quae par tam magnae non erat invidiae.
- Nunc et damna iuvant; sunt ipsa pericula tanti:
- Stantia non poterant tecta probare deos.
- Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,
- Quem de visceribus strinxerat ipsa suis,
- 'Si qua fides, vulnus quod feci non dolet,' inquit,
- 'Sed tu quod facies, hoc mihi, Paete, dolet.'
- Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum
- Vidimus—hoc etiam praestat harena tibi—
- Cum prensus blando totiens a dente rediret
- Et per aperta vagus curreret ora lepus.
- Unde potest avidus captae leo parcere praedae?
- Sed tamen esse tuus dicitur: ergo potest.
- O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,
- Si quid longa fides canaque iura valent,
- Bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
- Et numerat paucos vix tua vita dies.
- Non bene distuleris videas quae posse negari,
- Et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
- Expectant curaeque catenatique labores,
- Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.
- Haec utraque manu conplexuque adsere toto:
- Saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
- Non est, crede mihi, sapientis dicere 'Vivam':
- Sera nimis vita est crastina: vive hodie.
- Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura
- Quae legis hic: aliter non fit, Avite, liber.
- Cogit me Titus actitare causas
- Et dicit mihi saepe 'Magna res est.'
- Res magna est, Tite, quam facit colonus.
- Quid te, Tucca, iuvat vetulo miscere Falerno
- In Vaticanis condita musta cadis?
- Quid tantum fecere boni tibi pessima vina?
- Aut quid fecerunt optima vina mali?
- De nobis facile est, scelus est iugulare Falernum