Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?
- scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris,
- et quae pollicitus, fugientem saepe puellam
- amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam
- signabat: tota vix hoc ego nocte redemi
- te plorante foris; testis mihi lectulus et tu,
- ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox.
- instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum
- coniugium in multis domibus servavit adulter.
- quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?
- nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum,
- quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?
- tollis enim et libris actorum spargere gaudes
- argumenta viri. foribus suspende coronas:
- iam pater es, dedimus quod famae opponere possis,
- iura parentis habes, propter me scribens heres,
- legatum omne capis nec non et dulce caducum.
- commoda praeterea iungentur multa caducis,
- si numerum, si tres implevero.’ Iusta doloris,
- Naevole, causa tui; contra tamen ille quid adfert?