Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. posce
    ; sed appellat puer unicus ut Polyphemi
  2. lata acies per quam sollers evasit Vlixes;
  3. alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo
  4. pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro,
  5. quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri
  6. et pedibus?
    durate atque expectate cicadas
    ?
  7. Verum ut dissimili es, ut mittas cetera, quanto
  8. metiris pretio, quod ni tibi deditus essem
  9. devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?
  10. scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris,
  11. et quae pollicitus, fugientem saepe puellam