Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. adfixit ceras illa de nave petitas,
  2. quae Siculos cantus effugit remige surdo.’
  1. omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque
  2. Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt
  3. vera bona atque illis multum diversa, remota
  4. erroris nebula, quid enim ratione timemus
  5. aut cupimus? quid tam dextro pede, concipis, ut te
  6. conatus non paeniteat votique peracti?