Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- baltea? nec derit qui te per compita quaerat
- nolentem et miseram vinosus inebriet aurem,
- illos ergo roges quidquid paulo ante petebas
- a nobis, taceant illi. sed prodere malunt
- arcanum, quam subrepti potare Falerni
- pro populo faciens quantum Saufeia bibebat,
- vivendum recte cum propter plurima tum est his[*](tum est his. So Housman instead of the tunc est of PA.)
- idcirco ut possis linguam contemnere servi.[*](After 9.118 PA; after 9.123 Ψ.)
- praecipue causis, ut linguas mancipiorum
- contemnas, nam lingua mali pars pessima servi;
- deterior tamen hic qui liber non erit illis,
- quorum animas et farre suo custodit et aere.
- ‘Utile consilium modo, sed commune, dedisti,
- nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes
- deceptas? festinat enim decurrere velox
- flosculus angustae miseraeque brevissima vitae
- portio; dum bibimus, dum serta unguenta puellas
- poscimus, obrepit non intellecta senectus.’
- Ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus
- stantibus et salvis his collibus: undique ad illos