Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et salibus vehemens intra pomeria natis.
  2. omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccae
  3. silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem
  4. Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci[*](GU give this line in two places, here and after line 11. The reading is uncertain. Owen reads lita for tibi, taken from circumlita in Ψ.),
  5. sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
  6. quid macies aegri veteris, quem tempore longo
  7. torret quarta dies olimque domestica febris?
  8. deprendas animi tormenta latentis in aegro
  9. corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque
  10. inde habitum facies, igitur flexisse videris
  11. propositum et vitae contrarius ire priori.
  12. nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem
  13. Pacis et advectae secreta Palatia matris
  14. et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)
  15. notior Aufidio moechus celebrare[*](scelerare P Büch.: celebrare Ψ (fortasse melius Housman).) solebas,
  16. quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
  17. ‘Utile et hoc multis vitae genus, at mihi nullum
  18. inde operae pretium, pingues aliquando lacernas,
  19. munimenta togae, duri crassique coloris
  20. et male percussas textoris pectine Galli