Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- Non idem gemitus olim neque vulnus erat par
- damnorum sociis florentibus et modo victis,
- plena domus tunc omnis, et ingens stabat acervus
- nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa,
- et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis
- Phidiacum vivebat ebur, nec non Polycliti
- multus ubique labor, rarae sine Mentore mensae,
- inde Dolabella atque hinc Antonius, inde
- sacrilegus Verres referebant navibus altis
- occulta spolia et plures de pace triumphos,
- nunc sociis iuga pauca boum, grex parvus equarum,
- et pater armenti capto eripietur agello,
- ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum,
- si quis in aedicula deus unicus; haec etenim sunt
- pro summis, iam[*](iam conj. by Büch.: nam PΨ and Büch. (1893): Housman conj. quis.) sunt haec maxima, despicias tu
- forsitan inbellis Rhodios unctamque Corinthon;
- despicias merito: quid resinata iuventus
- cruraque totius facient tibi levia gentis?
- horrida vitanda est Hispania, Gallicus axis
- Illyricumque latus; parce et messoribus illis