Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quod possim titulis incidere praeter honores
  2. quos illis damus ac dedimus, quibus omnia debes.
  3. Haec satis ad iuvenem quem nobis fama superbum
  4. tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo;
  5. rarus enim ferme sensus communis in illa
  6. fortuna, sed te censeri laude tuorum,
  7. Pontice, noluerim sic ut nihil ipse futurae
  8. laudis agas. miserum est aliorum incumbere famae,
  9. ne conlapsa ruant subductis tecta columnis,
  10. stratus humi palmes viduas desiderat ulmos.
  11. esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem
  12. integer; ambiguae si quando citabere testis
  13. incertaeque rei, Phalaris licet imperet ut sis
  14. falsus et admoto dictet periuria tauro,
  15. summum crede nefas animam praeferre pudori,
  16. et propter vitam vivendi perdere causas,
  17. dignus morte perit, cenet licet ostrea centum
  18. Gaurana et Cosmi toto mergatur aeno.
  19. Expectata diu tandem provincia cum te
  20. rectorem accipiet[*](accipietΨ: accipiat PAF.), pone irae frena modumque,