Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. umbrarum; dominos pretiis mutare iubentur
  2. exiguis, trito ducunt epiraedia collo
  3. segnipedes dignique molam versare nepotes,
  4. ergo ut miremur te, non tua, privum aliquid da,
  5. quod possim titulis incidere praeter honores
  6. quos illis damus ac dedimus, quibus omnia debes.
  7. Haec satis ad iuvenem quem nobis fama superbum
  8. tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo;
  9. rarus enim ferme sensus communis in illa
  10. fortuna, sed te censeri laude tuorum,
  11. Pontice, noluerim sic ut nihil ipse futurae
  12. laudis agas. miserum est aliorum incumbere famae,
  13. ne conlapsa ruant subductis tecta columnis,
  14. stratus humi palmes viduas desiderat ulmos.
  15. esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem
  16. integer; ambiguae si quando citabere testis
  17. incertaeque rei, Phalaris licet imperet ut sis
  18. falsus et admoto dictet periuria tauro,
  19. summum crede nefas animam praeferre pudori,
  20. et propter vitam vivendi perdere causas,