Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Silanus, quocumque alio de sanguine rarus
  2. civis et egregius patriae contingis ovanti,
  3. exclamare libet, populus quod clamat Osiri
  4. invento. quis enim generosum dixerit hunc qui
  5. indignus genere et praeclaro nomine tantum
  6. insignis? nanum cuiusdam Atlanta vocamus,
  7. Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam
  8. Europen; canibus pigris scabicque vetusta
  9. levibus et siccae lambentibus ora lucernae
  10. nomen erit pardus tigris leo, si quid adhuc est
  11. quod fremat in terris violentius; ergo cavebis
  12. et metues ne tu sic[*](sic H. Junius: si P: sis Ψ.) Creticus aut Camerinus.
  13. His ego quem monui? tecum est mihi sermo, Rubelli
  14. Blande, tumes alto Drusorum stemmate, tamquam
  15. feceris ipse aliquid propter quod nobilis esses,
  16. ut te conciperet quae sanguine fulget Iuli,
  17. non quae ventoso conducta sub aggere texit,
  18. vos humiles, inquis, ‘volgi pars ultima nostri,
  19. quorum nemo queat patriam monstrare parentis;
  20. ast ego Cecropides.’ vivas et originis huius