Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sufficiunt dis infernis Terraeque parenti;
  2. pluris enim Decii quam quae servantur ab illis.
  3. Ancilla natus trabeam et diadema Quirini
  4. et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum.
  5. prodita laxabant portarum claustra tyrannis
  6. exulibus iuvenes ipsius consulis et quos
  7. magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
  8. quod miraretur cum Coclite Mucius et quae