Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nobilis ornatur lauro collega secunda.
  2. Plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt
  3. nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro
  4. omnibus auxiliis atque omni pube Latina
  5. sufficiunt dis infernis Terraeque parenti;
  6. pluris enim Decii quam quae servantur ab illis.
  7. Ancilla natus trabeam et diadema Quirini
  8. et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum.
  9. prodita laxabant portarum claustra tyrannis
  10. exulibus iuvenes ipsius consulis et quos
  11. magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
  12. quod miraretur cum Coclite Mucius et quae
  13. imperii fines Tiberinum virgo natavit:
  14. occulta ad patres produxit crimina servus
  15. matronis lugendus, at illos verbera iustis
  16. adficiunt poenis et legum prima securis.
  17. Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
  18. Aeacidae similis Vulcaniaque arma capessas,
  19. quam te Thersitae similem producat Achilles,
  20. et tamen, ut longe repetas longeque revolvas