Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. iustitiaeque tenax factis dictisque mereris?
  2. agnosco procerem: salve Gaetulice, seu tu
  3. Silanus, quocumque alio de sanguine rarus
  4. civis et egregius patriae contingis ovanti,
  5. exclamare libet, populus quod clamat Osiri
  6. invento. quis enim generosum dixerit hunc qui
  7. indignus genere et praeclaro nomine tantum
  8. insignis? nanum cuiusdam Atlanta vocamus,
  9. Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam
  10. Europen; canibus pigris scabicque vetusta
  11. levibus et siccae lambentibus ora lucernae
  12. nomen erit pardus tigris leo, si quid adhuc est
  13. quod fremat in terris violentius; ergo cavebis
  14. et metues ne tu sic[*](sic H. Junius: si P: sis Ψ.) Creticus aut Camerinus.
  15. His ego quem monui? tecum est mihi sermo, Rubelli
  16. Blande, tumes alto Drusorum stemmate, tamquam
  17. feceris ipse aliquid propter quod nobilis esses,
  18. ut te conciperet quae sanguine fulget Iuli,
  19. non quae ventoso conducta sub aggere texit,
  20. vos humiles, inquis, ‘volgi pars ultima nostri,