Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. syrma vel Antigones vel personam Melanippes,
  2. et de marmoreo citharam suspende colosso.
  3. Quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi
  4. inveniet quisquam sublimius? arma tamen vos
  5. nocturna et flammas domibus templisque paratis,
  6. ut bracatorum pueri Senonumque minores,
  7. ausi quod liceat tunica punire molesta.
  8. sed vigilat consul vexillaque vestra coercet;
  9. hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae
  10. municipalis eques, galeatum ponit ubique
  11. praesidium attonitis et in omni monte laborat,