Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. par Agamemnonidae crimen, sed causa facit rem
  2. dissimilem: quippe ille deis auctoribus ultor
  3. patris erat caesi media inter pocula, sed nec
  4. Electrae iugulo se polluit aut Spartam
  5. sanguine coniugii, nullis aconita propinquis
  6. miscuit, in scaena numquam cantavit Orestes,
  7. Troica non scripsit, quid enim Verginius armis
  8. debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba,
  9. quod[*](quod Madvig: quid PΨ.) Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit?
  10. haec opera atque hae sunt generosi principis artes,
  11. gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu
  12. prostitui Graiaeque apium meruisse coronae,
  13. maiorum effigies habeant insignia vocis,