Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. res haut mira tamen citharoedo principe mimus
  2. nobilis, haec ultra quid erit nisi ludus? et illic
  3. dedecus urbis habes, nec murmillonis in armis
  4. nec clipeo Gracchum pugnantem aut falce supina;
  5. damnat enim tales habitus, sed damnat et, odit;
  6. nec galea faciem abscondit; movet ecce tridentem.
  7. postquam vibrata pendentia retia dextra
  8. nequiquam effudit, nudum ad spectacula voltum
  9. erigit et tota fugit agnoscendus harena.
  10. credamus tunicae, de faucibus aurea cum se
  11. porrigat.et longo iactetur spira galero.
  12. ergo ignominiam graviorem pertulit omni
  13. vulnere cum Graccho iussus pugnare secutor. N
  14. Libera si dentur populo suffragia, quis tam
  15. perditus ut dubitet Senecam praeferre Neroni?
  16. cuius supplicio non debuit una parari
  17. simia nec serpens unus nec culleus unus.
  18. par Agamemnonidae crimen, sed causa facit rem
  19. dissimilem: quippe ille deis auctoribus ultor
  20. patris erat caesi media inter pocula, sed nec