Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tota licet veteres exornent undique cerae
  2. atria, nobilitas sola est atque unica virtus.
  3. Paulus vel Cossus vel Drusus moribus esto,
  4. hos ante effigies maiorum pone tuorum,
  5. praecedant ipsas illi te consule virgas.
  6. prima mihi debes animi bona. sanctus haberi
  7. iustitiaeque tenax factis dictisque mereris?
  8. agnosco procerem: salve Gaetulice, seu tu
  9. Silanus, quocumque alio de sanguine rarus
  10. civis et egregius patriae contingis ovanti,
  11. exclamare libet, populus quod clamat Osiri
  12. invento. quis enim generosum dixerit hunc qui
  13. indignus genere et praeclaro nomine tantum
  14. insignis? nanum cuiusdam Atlanta vocamus,
  15. Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam
  16. Europen; canibus pigris scabicque vetusta
  17. levibus et siccae lambentibus ora lucernae
  18. nomen erit pardus tigris leo, si quid adhuc est
  19. quod fremat in terris violentius; ergo cavebis
  20. et metues ne tu sic[*](sic H. Junius: si P: sis Ψ.) Creticus aut Camerinus.