Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nempe in Lucanos aut Tusca ergastula mittas.
  2. at vos, Troiugenae, vobis ignoscitis, et quae
  3. turpia cerdoni, Volesos Brutumque decebunt.
  4. Quid si numquam adeo foedis adeoque pudendis
  5. utimur exemplis, ut non peiora supersint?
  6. consumptis opibus vocem, Damasippe, locasti
  7. sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli.
  8. Laureolum velox etiam bene Lentulus egit,
  9. iudice me dignus vera cruce, nec tamen ipsi
  10. ignoscas populo; populi frons durior huius
  11. qui sedet et spectat triscurria patriciorum
  12. planipedes audit Fabios, ridere potest qui
  13. Mamercorum alapas. quanti sua funera vendant
  14. quid refert? vendunt nullo cogente Nerone,
  15. nec dubitant celsi praetoris vendere ludis,
  16. finge tamen gladios inde atque hinc pulpita poni[*](poni P; pone Ψ.),
  17. quid satius? mortem sic quisquam exhorruit, ut sit
  18. zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?
  19. res haut mira tamen citharoedo principe mimus
  20. nobilis, haec ultra quid erit nisi ludus? et illic