Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et resupinati cessantia tympana galli,
  2. aequa ibi libertas, communia pocula, lectus
  3. non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.
  4. quid facias talem sortitus, Pontice, servum?
  5. nempe in Lucanos aut Tusca ergastula mittas.
  6. at vos, Troiugenae, vobis ignoscitis, et quae
  7. turpia cerdoni, Volesos Brutumque decebunt.
  8. Quid si numquam adeo foedis adeoque pudendis
  9. utimur exemplis, ut non peiora supersint?
  10. consumptis opibus vocem, Damasippe, locasti
  11. sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli.
  12. Laureolum velox etiam bene Lentulus egit,
  13. iudice me dignus vera cruce, nec tamen ipsi
  14. ignoscas populo; populi frons durior huius
  15. qui sedet et spectat triscurria patriciorum
  16. planipedes audit Fabios, ridere potest qui
  17. Mamercorum alapas. quanti sua funera vendant
  18. quid refert? vendunt nullo cogente Nerone,
  19. nec dubitant celsi praetoris vendere ludis,
  20. finge tamen gladios inde atque hinc pulpita poni[*](poni P; pone Ψ.),