Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. fovisti errorem, breve sit quod turpiter audes;
  2. quaedam cum prima resecentur crimina barba,
  3. indulge veniam pueris: Lateranus ad illos
  4. thermarum calices inscriptaque lintea vadit
  5. maturus bello Armeniae Syriaeque tuendis
  6. amnibus et Rheno atque Histro; praestare Neronem
  7. securum valet haec aetas, mitte Ostia, Caesar,
  8. mitte, sed in magna legatum quaere popina;
  9. invenies aliquo cum percussore iacentem,
  10. permixtum nautis et furibus ac fugitivis,
  11. inter carnifices et fabros sandapilarum
  12. et resupinati cessantia tympana galli,
  13. aequa ibi libertas, communia pocula, lectus
  14. non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.
  15. quid facias talem sortitus, Pontice, servum?
  16. nempe in Lucanos aut Tusca ergastula mittas.
  17. at vos, Troiugenae, vobis ignoscitis, et quae
  18. turpia cerdoni, Volesos Brutumque decebunt.
  19. Quid si numquam adeo foedis adeoque pudendis
  20. utimur exemplis, ut non peiora supersint?